et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant
et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini
haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui
sequuntur spiritum suum et nihil vident
quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant
non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo
Israhel ut staretis in proelio in die Domini
vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum
Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
numquid non visionem cassam vidistis et divinationem
mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim
locutus
propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et
vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
et erit manus mea super prophetas qui vident vana et
divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in
scriptura domus Israhel non scribentur nec in terra Israhel
ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus
eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est
pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto
absque paleis
dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit
erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper
inruentes et ventum procellae dissipantem
siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi
est litura quam levistis
propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam
spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in
furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem
et destruam parietem quem levistis absque temperamento et
adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet
et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus
et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui
linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et
non sunt qui linunt eum
prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident
ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus
et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi
tui quae prophetant de corde suo et vaticinare super eas
et dic haec ait Dominus Deus vae quae consuunt pulvillos
sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite
universae aetatis ad capiendas animas cum caperent animas
populi mei vivificabant animas eorum
et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et
fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et
vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo
credenti mendaciis
propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos
vestros quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de
brachiis vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad
volandum
et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de
manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum
et scietis quia ego Dominus
pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego
non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur
a via sua mala et viveret
propterea vana non videbitis et divinationes non
divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et
scietis quoniam ego Dominus